

Liber Primus Samuelis*
Caput 2: Versus 3
Nolite.Redarguit Judaeos et sapientes saeculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon:Altiora te ne quaesieris,et alibi:Deus in coelo, et tu super terram: sint pauci sermones tui.Vetera,etc. Quae ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quae non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae.Ipsi praeparantur.Quia aufert se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu, vel ipsi praeparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde:Dominus novit cogitationes hominum.Deus scientiarum.[RAB., ubi supra.]Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.